# Evangelistarium 2.13.24-32

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.13.24 to 2.13.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.13.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.13.24

Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec in corpore datur spirandi copia. Sed quia dierum nostrorum exitum nescimus, periculosissimum est postremum expectare, ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur, cum nos multum adhuc uicturos credimus. Cęterum si conuersioni tuę (ut potissime fit) hoc obstat, quod uiolentę admodum sensuum tuorum cupidini non potes resistere, da operam ut possis. tolle concupiscendi occasiones | et membra scandalizantia abscide. auerte oculos ne uideant quod ad peccandum prouocat, aures ne audiant, nares ne odorentur, os ne loquatur, manus ne contrectent. A pristinis quoque sodalitiis ac societatibus paulatim te submoue | et iam honestiorum Deum-que timentium hominum lateri adhęrere stude. consortio consiliis-que eorum utere, quibus persuasus | is qui nunc es, esse desines. Nam si iuxta Apostoli sententiam | Mala colloquia corrumpunt mores bonos, consequens est, ut bona colloquia malis moribus remedio sint. Verissimum est enim quod in psalmo dicitur: Cum sancto sanctus eris | et cum uiro innocente innocens eris | et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Iubes me inquies, ueteribus amicis nouos pręferre? immo malis bonos | et ut apertius dicam, inimicis amicos | et cum his quidem gratiam inire, illos relinquere. Vehementer enim erras, si ab ipsis te amari putas, qui ne sibi quidem amici esse censendi sunt, cum improbe incontinenter-que uiuendo et se et te pariter perditum eant. Ergo ut a facinorosorum societate consortio-que discedas et uiris animi integritate conspicuis uti incipias hortamur, non ut amicos derelinquas. quod si isti quorum nunc familiaritate delectaris, ęqui atque honesti amici essent, et te ab eis amari faterer. cum autem te secum simul contempta uirtute per deuia uitiorum trahant, audeo dicere (quis enim uerum dicere non audet?) capitaliorem illis inimicum habes neminem.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
