# Evangelistarium 2.13.33-45

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.13.33 to 2.13.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.13.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.13.33

Talibus autem carere non posse, non eos deserendi difficultas facit, sed male sibi consulendi stulticia. Quid enim illo homine dementius, qui mauult perire cum scelestis | quam cum probatis uiuere? Tu si tua salus tibi est curę, ut esse debet, istos ipsos aut tecum simul si potes ad poenitentiam conuerte | aut si non potes fuge ne una cum illis intereas. Melius est tibi mancum et claudum et altero carentem oculo intrare in paradisum | quam duas manus et pedes et oculos habentem mitti in gehennam. Melius est enim sine amicis gaudio perfrui sempiterno | quam cum amicis tradi suppliciis. Quod si decursę in uoluptatibus uitę usum abiicere tibi prorsus molestum est, quęso ne saltem pigeat, talis uitę qui tandem finis sit considerare. Siquidem prudentis est prouidere futura. et si bruta quoque quędam animalia uenturę tempestatis pręsaga, antequam erumpat procella, ad tranquilliora sibi loca confugiunt, minus te rationalem existimabo, si proposita uoluptariis incontinentibus-que tormenta tecum quandoque non mediteris | uel cum meditaris non expauescas | te-que ad eum uitę statum conferas, in quo et de poena securior esse possis | et de pręmio certior. Noli ergo fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. ratione utens, ad ea quę futura sunt | mentem dirige | et ad salutis portum, dum euadendi naufragii spes est, uela conuerte. Vel si usque adeo inualidus et eneruis es, ut ratem corporis tui regere nequeas, ora ut queas. Petite inquit Dominus, et dabitur uobis. non potes excusare imbecillitatem, ubi auxilium tibi promittitur si petieris. Quid igitur | mollescis-ne iam ad poenitentiam? an adhuc in proposito inolitę peruersitatis obduras? Monstrata hactenus remedia si parum proficiunt, nunc demum minis tecum et terroribus (nequid intentatum relinquatur) agam. Quid est quod uiuis, cum morte magis dignus sis, nisi quia Domino miserante expectaris ut melius uiuas? quod si ultra obstinatus esse pergis, cum ficu infructuosa succideris, ne terram occupes. succideris inquam et in ignem mitteris et ardebis | palmitis instar de uite abscisi atque arefacti | omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
