# Evangelistarium 2.15.22-32

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.15.22 to 2.15.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.22

Quare nec illorum confessio in Lege potuit esse ita plena (nihil enim ad perfectum adduxit Lex) ut est nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed cęlestis et ęterni. Ne igitur tanti erga humanum genus beneficii memoriam ulla unquam deleret obliuio, mediatoris atque redemptoris Christi locum in terra tenere coeperunt sacerdotes. Per eos ipse uerus Agnus, pro nobis semel oblatus, quotidie offertur. Per eos Ecclesię sacramenta participiamus | remissionem-que accipimus peccatorum . et postquam hic penitus mundati uita ista decedimus, non iam ad inferos ut ueteres illi, sed ad cęlestem patriam, ut in Christo renouati transmigramus. Tantę igitur uirtutis est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris felices. Hęc enim confessio peccata delet | et animam a morte liberat. quod ostendit Ezechias ad Dominum dicens: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę | tu autem erruisti animam meam ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Idem testatur psalmista cum ait: Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Per hanc dum preces effundimus, uoti compotes efficimur, eodem propheta dicente: Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Per hanc praui cogitatus dissipantur | et qui boni sunt succedunt. sicut Salomon in Prouerbiis affirmat dicens: Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. hęc denique sancta confessio diabolo nos erreptos reddit Deo | et de filiis tenebrarum filios efficit lucis.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
