Latin
2.15.33 to 2.15.36
Marko Marulić, Evangelistarium 2.15.33-36
Unproofread scanNot analysed yet
Ille qui luxuriose uiuendo bona consumpserit ,ita ut porcos pasceret, ad patrem supplex confugiens |ac se peccasse confitens |amplexum osculum-que patris accipere meruit |et stolam |et anulum |et calciamenta |et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam beatitudinem commutata. In integrum itaque restituitur gratia, cum peccator per poenitentiam et confessionem humiliatur. Postremo quicquid diximus de poenitentia, idem de confessione est sentiendum. Neque enim perfecta esse potest poenitentia sine proposito confitendi |neque utilis confessio absque poenitentię admixtione.