# Evangelistarium 2.17.1-11

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.17.1 to 2.17.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.1

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te inuitati, qui infirmitati nostrę pręsentaneum porrigens remedium, sacratissimum corpus tuum sub specie panis: Accipite inquis et comedite | hoc est corpus meum. deinde preciosum sanguinem tuum sub specie uini in calice infusum propinans ais: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et ante per Salomonem in Prouerbiis hortatus es dicens: Venite et comedite panem meum | et bibite uinum quod miscui uobis! Ad tuum ergo conuiuium a te inuitati, a te uocati accedimus, cum plena fide, cum indubitata credulitate confitentes, panem et uinum tuis uerbis a tuo sacerdote consecratum, tuum esse corpus, tuum esse sanguinem. Tu enim ipse qui ueritas es, hoc testaris et affirmas, cui uel minimum refragari infidelitatis crimen est. Panis uini-que figuram oculis cernimus, odorem naribus haurimus, saporem ore gustamus, duritiem atque liquorem tactu sentimus. et tamen non nostris sensibus, sed tuo testimonio credimus. Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie uelatum fideliter accipimus | nec omnino qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud | quam ut humano ingenio uel scientia comprehendi possit | te tamen tradente uerum esse credimus | etiam quod intelligere quomodo uerum esse possit nequimus. Etenim suis finibus circumscriptus est intellectus noster, tuę autem potentię, tuę sapientię nullus est finis, nulla circumscriptio: omnem numerum, omnem excedit modum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
