Latin
2.17.40 to 2.17.54
Marko Marulić, Evangelistarium 2.17.40-54
Unproofread scanNot analysed yet
Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es enim ille, de quo in psalmo est dictum: Escam dedit timentibus se. tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt |et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si non licuit Dauidi et iis qui cum illo erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a consuetudine mulierum expiassent, quanto continentiorem esse oportet eum, qui castum corpus tuum, de casta sumptum Virgine et tibi unitum, esurus accedit? Et si de hostia pacificorum uesci iubetur qui fuerit mundus, quanto conuenit esse illum mundiorem, qui te omnis munditię fontem, omnis gratię autorem cupit haurire? Tu es panis uiuus uitam nobis donans quam non habemus, et a morte liberans quam timemus. Ais enim: Ego sum panis uitę. patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Nihil est Domine tua ista oblatione melius, nihil pulchrius, nihil dulcius, nihil iocundius. Quid est bonum eius, inquit Zacharias, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Bonus et pulcher es, non reprobis sed electis et fidei uirginitatem consecutis, non hereticis a sponsa tua Ecclesia alienatis atque fornicantibus. Tui pręterea sacramenti dulcedo a psalmista mel dicitur, quoniam nihil aliud in terra gustu dulcius inuenit, cuius nomine illam exprimeret. Cibauit illos, inquit, ex adipe frumenti, et de petra melle saturauit eos.