# Evangelistarium 2.17.55-69

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.17.55 to 2.17.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.55

Idem alibi: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis. Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es, totius distributor felicitatis atque glorię. Tu sub aliena specie latens et delicta nostra purgas | et purgatos ad purius uiuendi studium dirigis. Quod si in Leuitico quicquid tetigerit carnes hostię pro peccato oblatę sanctificari dicitur, quis dubitat, quin istud quod pręcessit in figura, cumulatius impleatur in ueritate? Tu ille es qui solo tactu leprosum mundasti, mulierem sanguine fluentem curasti, puellam mortuam ad uitam reuocasti. ut ostenderes in te esse uirtutem peccata pręterita delendi, futura cauendi | et qui in peccatis mortui iacent, ad spem uitę ęternę errigendi. Tua pręterea in Ecclesiastico uox est: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur. Incipient enim repleri uirtutibus, qui ante uitiis referti erant. ut fiat quod in psalmo dicitur: A fructu frumenti uini et olei multiplicati sunt. Quod ut nobis contingat, ipse per Prophetam hortaris dicens: Dilata os tuum, et implebo illud. Qui paratior accedit magis dilatatur, et qui magis dilatatur, magis et impletur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
