Latin
2.18.13 to 2.18.25
Marko Marulić, Evangelistarium 2.18.13-25
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo mundari se aliquis ita credat |et pro delicto satisfacere, uehementer fallitur. Immundior etiam efficitur ipsa confidentię temeritate. Vnde per Hieremiam prophetam a Domino arguitur dicente: Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint |et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur |et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat |cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat poenitentiam |se-que restituat sibi |et pro crimine satisfacere incipiat, quoniam neque tam nequiter delinquenti denegatur locus poenitentię. Habetur enim in Paralipomenon libro, quod magna populi pars non sanctificata comedere Phase ausa fuerit |sed cum se peccasse dolerent |et Ezechias pro eis orasset, placatus fuisse Dominus dicitur. Tibi quoque cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit |ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris |et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum aperies.