# Evangelistarium 2.21.30-43

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.21.30 to 2.21.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.21.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.21.30

Ieiunium ergo peregre proficiscentibus iter prosperum impetrat, contra hostium uim pręualet, demonum malignitatem contundit, obscoenę libidinis cupidinem coercet, Deum placat, ueniam exorat, mentem ad cęlestia errigit | Postremo per ieiunium atque abstinentiam ad cęlestem usque beatitudinem peruenitur. Beati inquit qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Et in Hieremia ait: Inebriaui animam lassam | et omnem animam esurientem saturaui. Hęc est illa saturitas, quam se consecuturum sperabat Dauid cum diceret: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Sancti enim qui se quondam ieiuniis afflixerunt, non esurient amplius (ut Esaias ait) neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos | et ad fontes aquarum potabit eos. et in Apocalypsi Dominus: Ego inquit sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis. Igitur tu es ille Domine qui esurientes et sitientes tuo solo aspectu satias, tu panis indeficiens, tu fons uiuus. Tu da, ut tibi placeant ieiunia nostra, ut cum placuerint, a te tandem tua dulcedine satiemur. Non erit molesta inedia, quam spes eiusmodi futurę saturitatis consolabitur. Tu es farina illa Elisei, qui uel amarissimum ieiunii nostri pulmentum uertis in dulcorem. Omne onus laborum nostrorum leuas istius quam in te fiximus spei suauitate. Itaque et cum ieiunamus tibi ieiunamus, et cum reficimur tibi gratias agimus, et postquam refecti sumus te laudamus. Quod ut nos doceres, te quoque fecisse meminimus, quando Pascha cum discipulis celebrares. Confitemur enim et quod ieiunamus | et quod reficimur, tuum esse beneficium non nostram uirtutem, tuę largitatis donum non nostrum meritum. Post ieiunii refectionis-que dissertationem | consequens est | ut gulę uitium quam detestandum sit consideremus .

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
