Latin
2.24.1 to 2.24.9
Marko Marulić, Evangelistarium 2.24.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quanuis autem aliquis in uoluptatibus flagitiis-que perseueret et obduret, si tamen cum iubetur ieiunat, futurę emendationis nonnulla spes est. Non est enim in illo penitus extinctus Dei timor, qui uel hac una in re formidat non obtemperare |Sed quid de illorum obstinatione sperare licebit, qui cum nihil boni agant, ne ieiunare quidem uolunt |et dum gulę indulgent, indictam quoque ab Ecclesia abstinentiam irrident? An ignorant quod Ecclesię mandatum |Dei mandatum sit? dicente Domino: Qui uos audit, me audit, et qui uos spernit, me spernit, et qui me spernit, spernit eum qui me misit . Dum igitur uentri suo quam Deo nostro malunt obedire, deus eorum uenter est. quod hic suadet id sequuntur, quod autem Deus noster iubet contemnunt. neque eos pudet gulę suę fieri mancipia, cuius dominos esse conuenerat. Quid tandem, impune-ne id sibi futurum sperant, quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune |quomodo hi non punientur, qui nunquam parent? Ille sedens adhuc ad mensam a Domino sibi dictum audiuit: Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchro patrum tuorum |cum-que rediret, a leone in uia oppressus occiditur |et ab hominibus ibidem tumulatur. Et hi qui assidue peccant |nullo prorsus ieiunantes die, ne scilicet siquando non coenitent, inedia extinguantur, Dei uindictam non uerentur? Ille quidem ab altero deceptus prandium cum ipso iniit ignoranter-que peccauit, et talia passus est. hi uero cum scientes uolentes-que delinquant, nihil supplicii sibi infligendum arbitrantur? "Cur ergo inquiunt leonis morsibus non laceramur?" quibus respondendum est: "Quia non estis uiri Dei sicut ille, qui leui mortis genere pro reatu satisfecit, ut spiritus saluus fieret. sed estis serui diaboli. atque ideo non syluestribus feris laniandi tradimini, ut postmodum infernalibus bestiis proiecti poenas luatis acriores." Non est enim ęqua uel similis puniendi ratio iustos et iniustos, poenitentes et obdurantes . alteris temporaria debetur animaduersio, alteris ęterna.