Latin
2.24.23 to 2.24.35
Marko Marulić, Evangelistarium 2.24.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
Tutius est autem secretum aliquod committere stulto quam ebrioso. neuter scit arcanum cęlare, stulti tamen uerbis nemo adhibet fidem, ebrio magis creditur. Ad hęc inter compotantes frequenter leuissima de causa exurgunt rixę, concertationes, uulnera, cędes. Vnde Salomon in Prouerbiis ait: Qui dimittit aquam, id est qui mero uino utitur, caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. Cui sententię congruit, quod in Osee propheta legitur: Fornicatio et uinum et ebrietas auferunt cor. Cum autem sola ratione distemus a brutis, ea sublata, quid reliquum est, nisi ut bestiis annumeremur |et amisso corde |uecordes excordes-que id est dementes dicamur et simus. Teterrimum est in uita talem notam pati, sed longe infelicius uita mox defunctos ad ęterna destinari supplicia. Apostolus enim ad Corinthios scribens affirmat, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt. cum damnatis ergo computabuntur. Nam hi soli sunt quibus nulla exeundi de carcere spes est. Iccirco alibi idem hortatur dicens: Nolite inebriari uino in quo est luxuria, hoc est, uino quod gulę blanditur |et impudenter lasciuire compellit. Quamobrem etiam Dominus ita affectos ad poenitentiam reuocat per Iohelem prophetam et ait: Expergiscimini ebrii et flete et ululate omnes |qui bibitis uinum in dulcedine! Poenitere autem nolentibus per Hieremiam minatur dicens: Bibite et inebriamini et uomite et cadite |neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter uos. Gladius hic iustitia Dei est, quę breuissimam uitę huius uoluptatem uno ictu mutat in perennem amaritudinem. Hoc ipsum idem Dominus etiam in Euangelio testatus ait: Si dixerit malus seruus in corde suo: Moram facit dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, ueniet dominus serui illius in die qua non sperat, et diuidet eum |partem-que eius ponet cum hypocritis |illic erit fletus et stridor dentium. ubi sunt qui poenę dilationem impunitatem rati licentius peccant?