# Evangelistarium 2.24.36-44

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.24.36 to 2.24.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.36

Non poenam peccatorum remittit iustus Iudex, sed conuersionem expectat misericors Dominus. Quo diutius sustinet, eo acerbius in obduratos animaduertet, fletum irrogabit pro risu, pro gulę oblectamento dentium stridorem. Quę supplicia tunc demum futura quidam dicunt, cum in fine seculi hominum animę suis iunctę corporibus fuerint. Ego uero etiam ea significari reor, quę tunc erunt impio, cum primum diuidi eum a corpore contigerit. Non quod animę dentes osseos | aut oculos habeant carnales, sed quod inter uiuentes acerrimus dolor sit, qui hominem flere et dentibus inter se collisis stridere cogit. Vt ergo intelligas poenarum grauitatem quę sunt in inferno, per eius poenę similitudinem tibi loquitur, quam in hac uita grauissimam esse non ignoras. Hęc autem consuetudo est diuinę Scripturę, ut spiritalia quę non intelligimus, per corporea quę nouimus, nobis insinuet. Maxima enim summa-que esse | et in paradiso gaudia | et in inferno supplicia credendo confitemur | quanta autem uel qualia sint, fando explicare nescimus. Et si maiora sunt quam dici queant, omissis omnibus hęc sola cauere, sola illa maxime expetere debemus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
