# Evangelistarium 2.25.1-7

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.25.1 to 2.25.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.25.1

Igitur quoties tibi in conuiuio esse contigerit, ubi et uina preciosa et sapidę exquisitę-que dapes proponantur, ne talium dulcedine captus ad intemperantiam declines, cogita quanto dulcius iocundius-que sit Deo frui | quam istis obrui. Rursum cum tibi molesta esse coeperit abstinentia, mente reuolue, quanto molestius sit | in inferno torqueri | quam hic uentri multa exigenti modica tribuere. Ita enim et quę grauant ęquo animo perferes | et ab iis, quę perniciosa suauitate demulcent , prudenter cauebis, hortante pręsertim Domino ac dicente: Attendite autem uobis ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę , et superueniat in uos repentina dies illa. Horum profecto quę tibi proponimus modo, si memor fueris, iam cautior contentior-que factus | neque cum filiis Heli carnes de cacabo rapies, ne Deum offendas et morte mulcteris, neque cum Esau pro edulio lentis primogenita tua uendes, ne patris benedictionem amittas. neque cum Israhelitis iurulentias Aegypti concupisces, ne in deserto intereas | et ad Terram Promissionis transire non possis. neque cum Adamo et Eua ieiunii tempore uetitos cibos attinges, ne de paradiso eiectus miseriis obruaris. Immodicę autem comessationis potissima mala sunt, quod futurorum bonorum, quę in Deo sunt, cogat obliuisci, dum pręsentibus delinit ac blanditur. dicente Domino: Cum comederint et saturati crassi-que fuerint, conuertentur ad deos alienos et seruient eis. quod etiam castitati aduersetur et in libidinem pronos reddat. de quo in Hieremia conquęritur Deus et ait: Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur | equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et in Ezechiele: Ecce inquit hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius. Quanto igitur melius penuriam pati | et continentię uirtute abundare | quam copia rerum affluere et turpis luxurię sordibus inquinari?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
