Latin
2.26.15 to 2.26.26
Marko Marulić, Evangelistarium 2.26.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
Opera utique in quibus perseuerauerit ,in ipso paradisi ingressu extollant illam |et spiritibus angelicis beatorum-que coniungant choro. ut quę indesinenter Deo seruiuit, iam indesinenti felicitate perfruatur. Quis est, qui dum tantę mercedis magnitudinem ęstimat, laboris sui tedio afficiatur? et non potius semper se minus fatigari agnoscat |quam ut mereri possit quod sperat? Attende igitur non solum ea quę recepisti, sed etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote in Euangelio dices: Seruiamus illi in sanctitate. et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris! Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria mercede non fraudentur, ęterna tamen remuneratione priuantur. Fidei autem perseuerantiam Ioannes apostolus nobis commendat dicens: Quod audistis ab initio, in uobis permaneat. |quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis. Dominus etiam in Apocalypsi: Esto fidelis inquit usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Deinde in spe quoque perseuerandum est, ut sicut per fidem ita et per spem habitet in nobis Christus. Habemus enim Apostoli testimonium affirmantis nos esse domum Christi, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Postremo in charitate etiam assidue est uersandum, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet |et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit |et in Deo sperat |et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore confidit.