# Evangelistarium 2.27.11-19

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.27.11 to 2.27.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.11

Spiritu enim coeperas, et carne consummaris. Supra firmam petram ędificabas, ut peracto uirtutum ędificio ad cęleste regnum conscenderes | beatitudinis-que sempiternę bona possideres | et nunc repente mutato proposito ędificata destruis ac dissipas | et de solida petra ad fluidam mollem-que harenam transgrederis, in qua non potes consistere | nedum ędificare, in qua quicquid extruere niteris corruit. Et cum nihil omnino inter mundanas uoluptates firmitatis, nihil stabilitatis existat, illę quoque te destituent te-que sublato omni sustentaculo protinus in profundum ruere permittent, ut qui nunc mundi affluis luxuriis, mox calamitatibus afficiaris ęternis. dicente Domino per prophetam: Si auerterit se iustus a iustitia | et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, nunquid uiuet? omnes iustitię eius quas fecerat, non erunt in memoria. in pręuaricatione qua pręuaricatus est, et in peccato suo quo peccauit, in ipsis morietur. Hac sane de causa et Petrus apostolus de eisdem hominibus loquens: Melius inquit erat illis non cognoscere uiam iustitię | quam post agnitionem retrorsum conuerti Cum igitur in tanto te periculo constitutum perspicue intelligas, dum licet, dum uita suppetit, dum poenitendi tempus superest, errorem tuum corrigere festina | et eo unde recessisti te quamprimum refer | opus-que illud, quod stulte admodum demolitus es, instaurare stude | neque te ultra in aperta mittas pericula, cum ad tutum regressus fueris. Non est aptus regno Dei, qui aratrum tenens post tergum respicit. Vt quotidie proficias conare, ut semper boni aliquid agas enitere, et deficere desines. Aliorum exemplis disce cautius incedere. Sauli regi fauit Deus, quamdiu ille legi eius obediendo uixit. Post biennium regni sui innocenter exactum a mandatis diuinis desciuit, et Deo ulciscente translatum est de domo familia-que eius regnum, ipse hostium ui oppressus periit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
