Latin
3.01.1 to 3.01.16
Marko Marulić, Evangelistarium 3.01.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem in his quę bona sunt, constanter fideliter-que perseueremus, prudentia nobis opus est. opportune igitur de hac uirtute nunc disseremus. Quę ut uirtus sit, ab omni subdolę mentis malignitate aliena esse debet, ut ne quem offendas, sed cum tibi tum aliis prodesse possis. Obserua igitur et opere implere contende Domini pręceptum dicentis: Estote prudentes sicut serpentes |et simplices sicut columbę! Prudentię simplicitatem coniunxit, quoniam altera alterius auxilio indiget, ut utraque sibi constet et uitio careat. Nam simplicitas absque prudentia erroribus patet. Prudentia sine simplicitate |in fraudulentiam calliditatem-que mutatur, et uitio superata uirtutis nomen amittit. Nequis ergo fallendi astutiam prudentiam esse putaret, prudentem simplicem oportere esse dixit. et rursum nequis incauta simplicitate contentus esset, eam prudentię comitem esse debere monstrauit. Igitur prudens eris, quoties lectionibus incumbis si utilia eligas, inutilia relinquas, et serpentis fueris industriam imitatus. quem aiunt auibus solidis deuoratis ossa euomere, carnes uero, quarum cibo uitam sustentat, retinere. Simplex eris si inter legendum |nihil quod orthodoxę fidei repugnet senties |et quę tibi repugnare uidebuntur, quam intelligentiam habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis |et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies. Omni custodia custodi cor tuum, inquit Salomon. Si ubique periculum timueris, ubique periculo liber eris |prudentię-que laude dignus, cum timenda sapienter uitare noueris. Vt autem et simplex sis, non in te sed in Deo confide. Hoc est enim illud quod in Prouerbiis est dictum: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. qui uero deprauat uias suas, manifestus erit. Prudentiam seruabis, cum prius rei quam aggressurus es, exitum consideraueris |et cuncta consilio ac ratione fueris metitus .