# Evangelistarium 3.01.25-33

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.01.25 to 3.01.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.01.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.01.25

O felicem animam quę talis fuerit | a cęlesti enim Sponso merebitur audire: Ecce tu pulchra es amica mea | ecce tu pulchra | oculi tui columbarum. Oculi utique simplicis intentionis, non malignę, et qui quod uident, quod sentiunt, non dissimulant | nec bonum negant esse bonum | nec malum malum, ut non simplices modo, uerum etiam recti sint | et assequantur, quod in Prouerbiis Salomon pollicetur dicens: Custodiet rectorum salutem Dominus | et proteget gradientes simpliciter. Ipsius Dei ore laudari meruit Iob, quod simplex et rectus esset | et timens Deum | et a malo recedens. Prudentis postremo officio fungeris, si postquam cuncta consideraueris, quę ab imprudentibus concupiscuntur, cum Salomone clamabis: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Atque ideo diuitias, honores, luxum atque pompam | simul-que omnem pręsentium uoluptatum usum magno animo despicere incipies, nequid tibi uiam iustitię ingredienti impedimento sit | et potius absque his quę uulgo bona putantur salueris | quam cum ipsis pereas. ne minus tibi prospexisse arguaris | quam ferę bestię illę, quę abrosas partes corporis in fuga uenatoribus relinquunt, ob quas naturę suę instinctu se peti norunt. Dilargitis igitur opibus | et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri | et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem enim omnem in Deo pones atque firmabis, qui suscitat a terra inopem | et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, non cum quibuscunque sed cum principibus populi sui, cum angelis atque archangelis in regno suo sempiterno. Ipse idem ex hoc prudentium simplicium-que genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
