# Evangelistarium 3.03.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.03.1 to 3.03.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.03.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.03.1

Sapientia est diuinarum humanarum-que rerum scientia et cognitio. atque inter sapientiam et prudentiam hoc differi , quod prudentia tantum circa humana sit. Hęc igitur quę proprie sapientia dicitur late se effundit, utranque scientiam continet. neque scire tantum contenta est, nisi etiam secundum scientię suę pręcepta mores uitam-que composuerit. Nam siquis philosophiam omnem didicerit | et non perinde ac illa pręcipit uiuat, doctum equidem confitebor, sapientem negabo. Non cadit uitium in sapiente, cuius propria est uirtus. In hoc fere omnes conueniunt, ut dici sapiens non debeat, nisi qui cunctis pręcellat animi bonis | et tam scientia sit instructus quam probitate. Summum itaque bonum expetentibus, quod semper inquirendo philosophi inuenire nunquam potuerunt, opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia pręditi sunt, a spe beatitudinis excluduntur. Si uis inquit ad uitam ingredi, serua mandata! Diuinę igitur legis tantum quę ad bene beate-que uiuendum pertinent institutiones nosse | et eas opere persequi, satis perfecta est hominis sapientia. Quanquam illius perfectior, qui insuper dilargitis rebus modico contentus Christum sequitur | et corporis quoque puritatem seruat repudiatis connubiis, ut casto Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim si uirtutibus careat, inflat, multum-que doctus et parum sapiens nimium sibi arrogat | interdum etiam ueritati refragari audet, ut se aliquid prę cęteris argutius atque subtilius inuenisse probet.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
