# Evangelistarium 3.04.15-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.04.15 to 3.04.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.04.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.04.15

Corpus quippe (ut quidam sapiens ait) aggrauat animam | et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. . Sit ergo satis ea discere atque nosse, quę ad Dei Scripturarum-que eius intelligentiam nobis concessam pertinent, ut cum ita quemadmodum pręceptum est uixerimus, illo ubi perfecta sunt omnia conscendamus. Optimum itaque iudicemus | non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, hoc est quantum humanę naturę permittitur, tantum et indagare discendo | et conari operando. Atque hoc erit | seipsum nosse: nihil supra uires tentare | neque quod capere non possumus, frustra sequi uelle, sed suis finibus contentari | et ea quę uerbis explicare nequimus, fide tenere, diuino credentes testimonio. Porro sapientię definitionem, quam supra retulimus, diuinarum uidelicet atque humanarum rerum scientiam esse, non plene factam arbitror. Quęnam erit sapientia, ut iam dixi, scire tantum et non facere quę facienda didiceris? neque cauere quę cauenda noueris? Mansuetudinem, liberalitatem, clementiam, castitatem, constantiam | cęteras-que uirtutes | non nosse solum, uerum et exercere | earum-que officio uti sapientia est; nihil agere quod actum nolis; nihil omittere quod omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: Quiescite agere peruerse, discite benefacere. Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
