# Evangelistarium 3.04.26-31

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.04.26 to 3.04.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.04.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.04.26

Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon luci, alterum tenebris comparat dicens: Vidi quia tantum pręcederet sapientia stulticiam, quantum differt lux a tenebris. et: Sapientis, inquit, oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat. Illius oculi in capite sunt, qui altioris sapientię circumspectu regit uitam, mores componit | et qui sit cuiusque rei exitus diligenter perpendit. quę sua intersunt nouit | et illa tractat, illa meditatur; quę uero a se aliena iudicat, ab iis abstinet. naturam hominis finem-que considerat | se-que ad immortalitatem natum intelligit | et caduca bona contemnit dum ęterna obtinere festinat. Itaque cęlo ęquatur et terra superior est animus sapientis, in contemplatione diuinorum assiduus | humana-que transcendens. Nihil aliud illi curę est, nisi ut Deo placeat: quicquid agit, ad hunc unum finem dirigit, ut Deo frui possit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
