# Evangelistarium 3.05.16-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.05.16 to 3.05.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.16

In sanctis ergo Scripturis duntaxat quęre tibi Dei sapientiam | et uerbi Dei scientiam | et quęre mente pura corde-que fideli | atque ardenti discendi desyderio, ut quod cupieris assequi merearis. Dei autem sapientia et Dei uirtus Christus est. Hunc scrutare in Veteribus cęlatum Scripturis, in Nouis manifestum, in utrisque admirabilem atque adorandum | summi boni doctorem ac largitorem. boni, inquam, quod tota gentilitatis Academia semper perquisiuit, et nunquam potuit inuenire. Neque enim fas erat, ut tantę rei, qua nihil homini maius potest contingere, alius esset cognoscendę monstrator | quam qui esset fruendę donator atque autor. Minus dignitatis habitura erat nostra religio, si alio quam Deo institutore pręceptore-que gauderet. Ipse debuit perfectę beatitatis iter ostendere, qui ipse esset perfectissimus omnium felicissimus-que, ut soli gratię agantur habeantur-que tam pro doctrina adipiscendę salutis | quam pro adeptę beneficio. Hanc autem probatissimę saluberrimę-que disciplinę sapientiam, cum Deus in mysterio uelatam daret per seruos exibuit, sed cum reuelatam tribueret, per Filium uulgauit. Tunc in nubis aut ignis figura apparens Deus cum hominibus est locutus, postea uero Deus homo factus cum hominibus conuersari | et pręsens ipse cum iisdem colloqui uoluit, ut Legis et Euangelii distantiam cognosceremus. in illa futuri signa sunt, in hoc eorum euentus; in illa umbrę, in hoc ueritas; in illa seruitus, in hoc libertas; in illa promissio, in hoc promissionis impletio atque gratia. in utroque autem bene beate-que uiuendi pręcepta. plenius tamen exactius-que in Euangelio quam in Lege, quia Legis mediator Moyses, Euangelii Christus, per quem redempti ac saluati sumus. Hunc si sequi uolumus | et sanctissimis eius institutionibus inhęrere, uere sapientes uere-que beati erimus | et iam non terreni sed cęlestes. Audiamus quid super hac re Apostolus dicat: Iudei, inquit, signa petunt, et Gręci sapientiam quęrunt. nos autem prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stulticiam, ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
