# Evangelistarium 3.06.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.06.1 to 3.06.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.1

Et quoniam sola Dei sapientia | non uana sed uera est, per quam solam patet aditus ad beatitudinem: Sapientia, inquit Iacobus apostolus, quę desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consulens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione. Omnes itaque uirtutes ista sapientia nobis diuinitus ostensa in se continet | et credentibus atque uolentibus eas impartit. in quibus qui se digne exercuerint, illos ut a Domino remunerentur, de terreno habitaculo ad cęleste regnum feliciter transmittit. Sapientis erit igitur | omni loco, omni tempore, omnibus in rebus diligenter dispicere quid uelit Dominus, et secundum eius uoluntatem, quę iussa sunt facere, quę uetita declinare. Qui sic egerit, et mandatis Dei satisfaciet | et ipse suę consulet saluti. Quicquid enim Deo obedimus, quicquid obsequimur, quicquid seruimus, totum in nostram uertitur utilitatem. nihil ex hoc ei accedit, qui solus nulla re indiget. Recte ergo Salomon in Prouerbiis ait: Si sapiens fueris, tibimetipsi eris. Nam illud quoque quod docueris, quod ad uirtutem hortatus fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod Salomon ait: Melior est sapientia quam arma bellica. Fortior est enim, cuius animum non frangunt aduersa | neque turbant iniurię | quam qui armis hostes superat.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
