Latin
3.06.29 to 3.06.36
Marko Marulić, Evangelistarium 3.06.29-36
Unproofread scanNot analysed yet
Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia pręstare poterat, cędi occidi-que gaudebant. Illi autem quibus ęterna hominis beatitudo ignota erat, non quomodo oportuit, sed quomodo poterant, beatam uitam diffinierunt. atque ipsam, quoniam longius protendere nescirent, uirtute quę in pręsenti est terminarunt. Sed quęnam, quęso, esset ista beatitudo, quę simul cum corpore pecudum more erat finienda? Pręterea si sola uirtus beata uita esset, sexcenties in uita beati essemus |et sexcenties infelices. quandoquidem nemo tam firmę stabilitę-que uirtutis est, ut non quotidie fere aliquid desipiat, oscitet, deliret, hallucinetur. tot autem uicibus nunc accedens nunc recedens beatitudo nonne uertibilior haberetur rota figulari? et alterno dierum noctium-que recursu mutabilior? Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa Stoicę sectę philosophorum, qui docebant |sapientem animi passionibus prorsus carere oportere ut beatus sit. Nos enim e contrario definimus |non posse sapientem fieri beatum, qui adhuc in corpore uiuens futurę beatitudinis desyderio non ducitur qui pro eo quod aliquando peccauit, dolendo non satisfacit, qui cum benefecerit non gaudet et Deo gratias agit cuius ope in benefaciendo est usus, qui eidem peccare non metuit, cui soli semper plurimum placere studet, qui denique et pauperis et malo aliquo affecti hominis non miseretur.