# Evangelistarium 3.07.1-9

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.07.1 to 3.07.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.07.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.07.1

Hanc autem uerissimam sapientiam, quam Deo tradente accepimus, quo attentius accuratius-que amplectamur, quęrendum restat, quęnam sit illa quam cauere debemus, indigna quidem hoc nomine, cum uerius stulticia sit dicenda quam sapientia. Est igitur quędam sapientia, quę mundana siue secularis dicitur, de qua Apostolus: Sapientia, inquit, huius mundi | stulticia est apud Deum. et iterum: Stultam fecit Deus sapientiam huius seculi. Hic sane fuit antiquorum deos colentium error, qui olim uidebatur esse sapientia | sed postquam Euangelii ueritas etiam ab iis qui eam persequebantur, recepta est, apparuit colendorum deorum ritum non sapientiam fuisse sed stulticiam. Tunc pharaonis sapientium uirgę a uirga Moysi deuoratę sunt | et omne diaboli commentum uirtute crucis Christi superatum. tunc mulier sanguine fluens, quam medici secularis disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio circa ipsam hominis beatitudinem uarie sentientium (ut diximus) atque delirantium. cum non in cęlo sed in terra illam constituerent, quęrentes ubi non erat | et ubi esset nescientes. de his psalmista ait: Defecerunt scrutantes scrutinio. His nonnulli quoque ex nostris mihi similes uidentur, quibus non est satis nosse quomodo ueram perfectam-que beatitudinem assequi possint, sed altiora se indagare conantur | et ea quidem quę nisi fides teneat, ratio non explicat, curiosius perscrutari solent.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
