Latin
3.07.10 to 3.07.21
Marko Marulić, Evangelistarium 3.07.10-21
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde fit, ut plerunque ab eo etiam quod recte didicerant aberrent |et dum Christum se tenere putant, de manibus elapsum non animaduertant. Plena periculi est talis sapientia |ideo-que uitanda. cum scriptum sit: Scrutator maiestatis opprimetur a gloria. Et iterum: Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Caue igitur nimis altum sapere, ne forte uel cum hereticis Vetus Instrumentum damnes uel cum Iudeis Nouum |et cum utrisque ipse damneris. dicente Domino: Nunquid non in die illa perdam sapientes de Idumea |et prudentiam de monte Esau? Peribunt utique heretici et Dei iudicio condemnabuntur, qui terrena sapiebant. hoc enim Idumea interpretatur. et Iudei qui cum Esau aduersabantur fratri eius Iacob, id est, cum synagoga Ecclesię Christi, ad quam credentem primogenita credere nolentium benedictiones-que transierunt. Illud quoque ad hereticorum infidelitatem spectare arbitror quod Salomon ait: Ciuitates munitas occupabit sapiens |et destruet munitionem in qua confidebant impii. Omnia quippe impietatis dogmata, quę illi syllogismis captiosis-que dialecticę conclusiunculis munientes insuperabilia esse putabant, Dei sapientia ---Christus ---sua uirtute superauit et euertit. Arrii, Sabellii, Euticetis, Manichei reliquorum-que omnium prauitas defecit |sola Machumetana extat, ne ipsa quidem diu permansura. dicente Domino: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis, eradicabitur. Sed sunt et in Ecclesia fortasse non pauci, qui sibi sapientes uidentur, ita ut interdum contradicere audeant catholicę ueritati, apud ignaros admirationem sui facturi, quasi qui acutius aliquid sagacius-que explorarint |quam illi qui iampridem probati recepti celebres-que habentur. In istos reclamat Esaias dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris |et coram uobismetipsis prudentes! Apud Deum enim et insipientes et imprudentes sunt, qui temeraria pręsumptione abducti ad ostentationem ingenii magis quam ad ueritatis confirmationem loquuntur. Porro omnis disciplina quę cum Euangelio non conuenit, inutilis est, sapientem facere non potest |ideo-que nec beatum.