Latin
3.09.1 to 3.09.13
Marko Marulić, Evangelistarium 3.09.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim quo facilius callidissimi hostis machinamenta deuitemus, operęprecium erit |prius naturam eius mores-que cognoscere. Demones igitur spiritus sunt |nocendi cupidi, iusti expertes, fastu elati, astu callidi, inter cęlum terram-que habitantes, donec postremo ad inferna detrudantur. ut tanto eant inferius, quanto altius efferre sese conati sunt. Qui ut ei cuius iudicio ad hęc ima deiecti sunt aduersentur, homini inuident |atque illos maxime infestant, quibus beatitudinem, quam ipsi amiserunt, promissam cognoscunt. Gentilitas demones alios bonos alios malos esse dixit. nos uero sub hoc nomine malos tantum intelligimus. Illos enim spiritus qui boni sunt, Dei angelos atque ministros nuncupamus. Neque certe conuenit |quorum diuersa est uoluntas, eodem nomine confundere. Demones ergo nequitię pleni spiritus inuidię acti stimulis hominem semper ad uitia prouocant, ne ad cęleste regnum, unde ipsi deturbati sunt, transferri mereatur. Iccirco clamat Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus Principatus, aduersus Potestates, aduersus Rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus; non quod in cęlo sint demones sed in aere |qui quidem his plenius esse creditur. In cęlestibus autem dixit |iuxta consuetudinem diuinę Scripturę, quę uolucres quoque cęli appellat, quas per aera uolitantes cernimus. Magnarum autem uirium esse illos ostendit |principatum et potestatem et regimen eis attribuens. non hoc tamen in omnes homines, sed in illos duntaxat, qui tenebrę sunt. In illos uero qui lux sunt, ius nullum habent, nisi tentandi incitandi-que ad peccandum, ut et ipsi relicto bene agendi lumine malignę actionis tenebras diligere incipiant, et cum id fecerint, tunc etiam ipsis dominentur ac pręsint. Aequum est enim ut qui ab innocentia recedendo sub potestate Dei esse noluerit, diaboli subdatur potestati. Potestas autem illius tanta est, quantam Deus permiserit, qui eorum opera utitur |tam in prauos puniendos |quam in bonos probandos. ut hi cum aduersarii tentamenta uicerint, plus pręmii mereantur, et illi uicti si ad poenitudinem non redierint, tanto iustius crucientur, quanto diutius expectati sunt ut redirent.