# Evangelistarium 3.09.14-26

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.09.14 to 3.09.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.09.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.09.14

Pręterea si demonis potentiam ex testimonio Scripturarum pensare uolumus, profecto homini intolerandam insuperabilem-que esse inueniemus. Hunc Beemoth et Leuiathan dici legimus. quorum alterum elephantum, cętum alterum interpretantur. quę duo animalium genera cum omnium que in mari terra-que habentur, maxima sint, maximam demonis uim significare uidentur. et elephas quidem demones aerios designat, cętus aqueos. Nam in utroque elemento habitare feruntur. Nemo itaque mortalium tantę uirtutis est | tantę-que constantię, qui eorum uiribus ualeret resistere, nisi ut ualeamus Deus pręstaret, coercens illorum robur | et nostram simul adiuuans imbecillitatem. Stultus est igitur, qui non totam resistendi spem atque uincendi in Deo posuerit. Sit ille licet Abraham uel Moyses uel Dauid uel Ioannes Baptista uel aliquis apostolorum, si propria uirtute | et non ope diuina niteretur, statim succumberet. in Deo autem sperans uictoria potiretur. Beemoth, inquit, quasi bos foenum comedet, hoc est paleas igni comburendas; fortitudo eius in lumbis eius, et uirtus eius in umbilico uentris eius. Illecebris enim Venereę uoluptatis, quę circa lumbos et umbilicum pręcipue sentitur, frequenter impugnat. Ossa eius uelut fistulę ęris, cartilago eius quasi laminę ferri; ad duritiam diaboli ista referuntur: quoniam a malicia quam semel amplexus est nequit remoueri | et ęre et ferro magis obduratus. Sub umbra dormit in secreto calami; hoc illud est quod in psalmo dicitur: Sedet in insidiis in occultis, ut interficiat pauperem dum attrahit eum. De Leuiathan idem fere aliis uerbis prędicatur | et uis naturę demoniacę exprimitur, supra modum potens atque uersuta. quę utique cuncta humana subuerteret, nisi freno arbitrii diuini compesceretur. Per gyrum inquit dentium eius formido | corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. denique flammas fumum-que de illo procedere ait. Ignita enim sunt iacula diaboli, quibus illi uulnerantur | uel obscoenę libidinis ardore incalescunt | uel fumo inanis glorię laborant. de eius etiam in malo pertinacia dicitur: Cor eius indurabitur tanquam lapis | et stringetur quasi malleatoris incus. de translatione etiam eius a statu suę sublimitatis dictum est: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
