# Evangelistarium 3.13.1-19

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.13.1 to 3.13.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.13.1

Et hęc quidem a brutis animalibus mutuata nomina. illa ab hominibus, quę partim publicę dignitatis sunt, partim conditionis priuatę. Nam et rex dicitur, ut in Prouerbiis: Vę tibi, terra, cuius rex est puer! Diabolus puer est, quia non senescit | nec ętatis damna sentit | Vę autem est terreno homini, qui immundi spiritus imperio paret. Idem pharao est rex Aegypti, rex tenebrarum. id enim interpretatur Aegyptus. Pharao ergo est, qui populo Dei est molestus, nolens eum dimittere, ut sacrificium offerat Deo, sed ut sibi seruiat, ad terrena et lutea opera compellens. Est et Seon rex Amorreorum. Seon arbor infructuosa interpretatur et procera. utrunque demoni conuenit, qui nullum ex se boni fructum gignit et supra modum effertur superbia. Amorrei amaritudinem adducentes uel loquentes dicuntur. Quid autem amarius heretica prauitate? Hereticorum igitur Seon iste rex est, ut cum illo simul pereant, si ab eo ad Christum qui ueritas est, non conuertentur. Hic est ille Seon superbus, qui fideles Israhelitas non sinit in pace transire per fines regni sui | obstat-que armatus, inito tamen pręlio succumbit. Tentare enim demon sanctos potest, uincere non potest, Deo cui seruiunt protegente. Hic idem est Balach rex Moabitarum, qui Balaam diuinum compellebat, ut fideli populo malediceret. cui autem Deus benedixerat, ei Balaam maledicere nequiuit. Balach exclusio interpretatur et deuoratio. Ideo ergo Balach est diabolus, quia seruos Dei ab hęreditate cęlestium bonorum excludere molitur | et in illos infidelium excitat odia, persecutionibus cupiens auertere a fide | atque auersos deuorare. Idem est rex Gai. Gai pręruptum dicitur siue uorago, quę est infernus, demonum domicilium. Hunc regem Gai Iesus in bello uictum cepisse memoratur | cruci-que affixisse, exercitum eius fudisse, urbem uero igni succendisse. Ducem ergo Iesum sequamur, atque aduersus regem Gai bellando pręualebimus | et si nos uexillum ferre crucis uiderit, in qua Iesus noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
