# Evangelistarium 3.13.20-30

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.13.20 to 3.13.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.13.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.13.20

De quo per Esaiam fuit prędictum: A facie Domini pauebit Assur, uirga, hoc est, cruce Domini percussus. Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem concremata est igni, cum gentiles ad Christum conuersi. Ignem, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat? Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis. Nabuchodonosor | sedens in angustia agnita exponitur. Diabolus enim creatori suo rebellis, quanuis agnoscat errorem suum, qua tamen superbia est, nunquam adduci potest, ut ipsum peccati poeniteat. Rex autem est Babylonis, in illos exercens imperium, qui errore aliquo confusi sunt. nam Babylon confusio dicitur. Hic obsedisse Hierusalem describitur, hoc est homini fideli tetendisse insidias | propriis tamen uiribus ciuitatem capere nequiuit, donec rex Ioachin, id est, rationalis animę pars ultro se illi tradidit. Captus igitur Ioachin iste, quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi nostra sponte manum dederimus diabolo | et eius malignę suggestioni consenserimus, oppugnare quidem arcem animę nostrę poterit, expugnare non poterit. Et hęc sane sunt publicę potestatis magis insignia nomina, quibus illum dignum non sua merita, sed hominum peccata fecerunt. ueniamus ad priuata.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
