# Evangelistarium 3.14.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.14.1 to 3.14.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.14.1

Primogenita Aegypti sunt demones inter omnes nequitia primi, dicente Domino: Meum est omne primogenitum. ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel. Certe nisi Dominus noster Iesus Christus primogenitos Aegypti percussisset, principatus (ut Apostolus ait) et potestates aduersas traducens et triumphans in cruce, sanctificatio eius, qui est primogenitus omnis creaturę, ad nos peruenire minime potuisset. Qui ergo non uult cum primogenitis Aegypti percuti, permaneat in benedictione primogeniti Christi, ut saluus sit. Hi etiam Sydonii nominantur, id est uenatores. Qui autem homines erunt et non bestię, Sydoniorum istorum uenatione capi non poterunt. Ad bestiarum enim non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus iustorum contemptores | Ecce inquit ego suscitabo Caldeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua. Caldei quasi demones | uel quasi feroces interpretantur. Et quoniam per latitudinem ambulant quę ducit ad perditionem, tu tibi e contrario uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum uero data est Sathanę in possessionem, ut sua sit per reatum, quę sua non est per naturam. In eodem propheta malignos spiritus etiam Aethiopum uocabulo significatos constat. Pro iniquitate, inquit, uidi tentoria Aethiopię. Tentoria Aethiopię sunt omnes iniqui, increduli, impudici, auari. In his enim habitant, horum carnibus uescuntur. de eiusmodi homine in psalmo est dictum: Dedisti eum escam populis Aethiopum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
