# Evangelistarium 3.15.1-16

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.15.1 to 3.15.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.15.1

Postremo, ut apertior eius nequitia sit, nonnulla nomina etiam a rebus inanimatis sortitus est. Nam et gladium et clypeum appellatum in Sacris litteris apparet | In Ezechiele: Gladius exacutus et limatus ut cędat uictimas. Et paulo post: Veniat, inquit, gladius regis Babylonis. Hoc gladio impios concidendos minatur Dominus, nisi corrigantur. In Naum propheta dicitur: Clypeus fortium eius ignitus . Iste ignitus clypeus homines urget in libidinem, ut per stupra adulteria-que traductos mactet gladius exacutus. Turpis enim uoluptatis finis est interitus. breuissimum est quidem quod delectat, quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Seyr interpretatur hispidus | et pilosus. Diabolus quippe Esau pilosi partes secutus aduersus populum Iudę, id est, confessionis, illos uidelicet qui Christum confitebantur, sese errexerat | et montis instar superbia elatus regnabat inter infideles. His autem ad Christum conuersis | ille desolatus est et desertus. quod futurum de eodem monte Zacharias quoque uidit cum diceret: Quid tu, mons magne? Coram Zorobabel in planum. De Zorobabel enim natus est Christus, cuius uirtute concidit regnum diaboli. hic ille mons est , de quo etiam in Euangelio dicitur: Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc , et transibit. Non itaque montes per fidem transferendos dixit Dominus | quid enim id iuuaret? sed diabolum repellendum. Reor hunc ipsum ab Apostolo profundum dici, ubi ad Ephesios scribens ait: Vt possitis comprehendere quę sit latitudo et longitudo et profundum et altitudo, hoc est, ut queant intelligere et ista media que in latum longum-que tenduntur, et quę in imum potestates inferas, et quę in sublime | angelicas uirtutes. ut uidelicet pręsentia bene disponant ratione futurorum, in quibus necesse est | aut supplicia pati | aut beatitudine perfrui.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
