Latin
3.17.1 to 3.17.12
Marko Marulić, Evangelistarium 3.17.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Tentationum autem duo sunt genera: Aut enim a Deo tentamur ut probemur, aut a carne et diabolo, ut peccemus. Tentauit Deus Abraham ut obedientissimum sibi esse ostenderet. Tentauit filios Israhel, quemadmodum in Deuteronomio legitur, quadraginta annos per desertum deducendo. ut notum foret, quantę constantię sint in illis obseruandis, quę sibi mandata pręcepta-que erant. unde in psalmo dicitur: Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Igitur tentatio Domini |tentatio probationis est, non malicię neque pręcipitationis. Quapropter Iacobus apostolus ait: Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentatur. et ne ambiguum relinqueretur, de qua tentatione hoc diceret, subiunxit: Deus enim intentator malorum est. ipse autem neminem tentat ad malum. unusquisque uero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum uero cum consummatum fuerit, generat mortem. Tentatio ergo carnis et diaboli semper prouocat ad peccandum. Quare de istorum tentationibus nobis assidue aduersantibus nunc est tractandum. et prius quidem de ipsa diaboli tentatione, qui carni simul insidiatur et spiritui. Aperiamus igitur dolos eius tendiculas-que et laqueos, ut deprehensis inimici fallaciis facilius euitetur mortis periculum |et certius uitę ęternę bonum speretur. Hic est ille teterrimus pharao, qui nos uetat exire de Aegypto |seculi-que uanitatibus renunciare |et Moysen sequi in desertum |ac tandem Iesu duce Promissionis Terram intrare. Hic est leo rugiens, qui circuit quęrens quem deuoret. Hic est fur et latro, qui non uenit nisi ut furetur et mactet. hic est denique lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis haustu satiatus. nunc promissis allicit, nunc terret minis, nunc assentatione blanditur, nunc etiam uerberibus compellit. Promissis quidem primos nostros parentes prostrauit |Eritis inquit sicut dii, scientes bonum et malum, et nequaquam moriemini. minis autem grassatus est in martyres pariter et uerberibus, cum idolatras ut in eos desęuirent concitasset.