# Evangelistarium 3.21.17-28

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.21.17 to 3.21.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.21.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.21.17

Illi tecto domus in qua Christus erat, patefacto | ęgrotum coram Iesu submiserunt | et morbo receperunt liberatum. Nos quoque abiecta terrenarum rerum cura culmen cęlestis contemplationis inscendamus | et per ea quę creata sunt, mente ingressi inueniemus Creatorem. et cum inuenerimus, ei nos reuerenter submittamus, ut quod altitudo meditandi contulerit, humilitas deiiciendi sese conseruet. et mens iam sanata gaudeat se iam obstantis turbę impedimenta non sentire. Quanto minus mortalia curabimus, tanto etiam minus cogitationum secularium stimulis inquietabimur. Quisquis autem ab his crebro ac frequenter solicitatur, reor quod nondum ut debet, seculo renunciauerit, sed aratrum tenens adhuc post tergum respiciat. si non respiceret, non iam pręterita neque pręsentia, sed futura cogitaret. Abscindamus igitur et proiiciamus procul a nobis membra scandalizantia | nullius-que rei afficiamur studio, quę propositum vitę sanctioris turbet | et charitatis ardorem, quem Deo debemus restinguat . Si oculus dexter scandalizat te, errue eum. si manus dextera , abscinde illam. Membra ista carnales affectiones sunt. quibus quidem si dextrę fuerint, non illicite utimur. veruntamen si a spiritali contemplatione uel actione auocent atque interpellent, repelli debent. Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt. Quod si ea etiam quę dextra sunt, quoties impediunt, abscindi iubeantur, quanto magis illa quę sinistra sunt, id est quę mala sunt, declinare ac fugere debemus | et eisdem neque oculum intendere | neque manum porrigere, ut neque cogitemus aliquid prauum ac detestabile | neque faciamus. Restat igitur ut et malis pręferantur bona | et bonis meliora si ad summum bonum uolumus peruenire. Cum pręterea continentiam semper oppugnet lasciuia | et liberalitatem auaritia | et humilitatem ambitio | et breuiter probitatem nequitia, assiduum nobis cum uitiis bellum est. Nunquam igitur quiescamus, semper repugnemus. quamdiu repugnamus uincimus. quoties autem quiescimus non quiescente aduersario superamur. et irruentibus malis dissipantur bona | nihil-que homini illi relinquitur, qui carnis cupiditatibus ultro se subiicit. euenit-que ei quod dictum est per prophetam: Residuum erucę comedit locusta, residuum locustę comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo. aut quid boni in illo remanere poterit, cui uitia dominantur?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
