Latin
3.21.29 to 3.21.31
Marko Marulić, Evangelistarium 3.21.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
Strenuis autem et accinctis |assidue-que contra improbę uoluptatis illecebras luctantibus tuta sunt omnia. Neque enim superseminantur zizania in medio tritici, nisi cum ocio dediti dormimus |et a custodia bonę frugis cessamus. Atque ideo sane uigilare et orare nos iubet Dominus |ne tentationibus succumbamus. hoc est, diligentes esse et intentos |et solicitos, ne per desidiam spiritus caro, quę ancilla esse debet, dominari incipiat |et pręualere permittatur Madian aduersus Israhel. is uidelicet qui se cultui dedicauit diuino, subuerti sinatur a nequitia.