Latin
3.23.1 to 3.23.12
Marko Marulić, Evangelistarium 3.23.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam quocunque fugerimus, carnis nostrę lucta carere nequimus, in omni carnalium tentationum discrimine |ad orationum subsidia confugere tutissimum erit. Ad Dominum igitur supplices confugiamus. quia Dominus fortitudo plebis suę |et protector saluationum Christi sui est. Vim patiens loquatur spiritus et dicat: Erripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Ab homine iniquo et doloso errue me; ab homine isto exteriori, qui interiorem hominem ad similitudinem tuam factum, inique et fraudulenter quęrit subuertere, per uoluptatis illecebras, per concupiscentię blandimenta trahere me nititur, ut peccem tibi et peream. Ab his ergo mei tui-que aduersarii insidiis libera me! Esto mihi in Deum protectorem |et in locum munitum, ut saluum me facias. Ventum, Domine, ualidum, quo in diuersum impellor metuo |et iam inter frementes undas mergi incipiens ad te clamo. Tu igitur miseratus dexteram tuam extende |et sicut Petrum cum fluctibus operiretur saluasti, ita me de pernicie carnalis suggestionis erreptum tibi restitue. ut tuam potius uoluntatem quam meam faciam. Nostra enim uoluntas perdit nos, tua uero saluat semper. fiat uoluntas tua sicut in cęlo inter sanctos, ita et inter nos in terra. ut tuis parendo mandatis ad te in cęlum ascendere |et non eis contraria operando in profundum demergi mereamur. Si sic oraueris, non frigide sed ardenter, non proterue sed humiliter, tentationum constrictus angustiis, exaudiet te Dominus |et non dabit in commotionem pedem tuum |neque dormitabit qui custodit te. Petite inquit et accipietis |Quid tu poscere pigritabis, cum idem Dominus et rogari uelit |et quod pie rogatur, prompte se daturum promitat? Si sicut decet supplicaueris, circumdabit te scuto ueritas eius. non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante in die, a negocio perambulante in tenebris, ab incursu et demonio meridiano .