# Evangelistarium 3.23.13-23

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.23.13 to 3.23.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.23.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.23.13

Ipse enim Dominus de illo qui fideliter orat | et constanter sperat, respondens ait: Quoniam in me sperauit, liberabo eum. protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. clamauit ad me, et ego exaudiam eum. in tribulatione erripiam eum | et glorificabo eum. Exauditus autem non solum carnis concupiscentias auertes atque fugabis, uerum etiam uirtutibus magis proficies. Testatur hoc Propheta ad Deum dicens: In quacunque die inuocauero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea uirtutem. Omnem-que difficultatem ab eo adiutus ipse idem superaturum se affirmat, cum ait: A te erripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Ille ergo postulationibus tuis annuens dicet | et stabit spiritus procellę | ipse imperabit uentis et mari et obedient ei, et turbulentos motus conuertet in tranquillitatem. Ille precantibus et periculum formidantibus continuo aderit dicens: Ego sum, nolite timere! Tunc tu naufragio imminenti liberatus | gratias age liberatori, cuius opera factus es teipso fortior | atque aduersus lasciuientes malarum cupidinum titillationes inuictus. Ad ipsum igitur mente conuersus dicas: Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum; hoc est, in predam uoluptatum illecebris delinimentis-que uitiorum. Quibus tu impugnabare, ut Domino tuo peccares | et cęli terrę-que conditoris maiestatem offenderes. Ad hęc, quoniam diuinis quoque disciplinis instructus uincere didicisti, ne ingratitudinis arguaris, illud quandoque tecum repetas: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad pręlium | et digitos meos ad bellum. misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus | in ipso speraui; qui subdit populum meum sub me; id est, qui carnem meam meo seruire spiritui compellit. Nisi enim ipse certare doceret, ipse protegeret, ipse liberaret, ipse aduersarios nostros nobis subiiceret, fragilitas nostra neque carnis passionibus pręualere | neque demonum laqueos euadere unquam potuisset.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
