# Evangelistarium 3.23.24-34

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.23.24 to 3.23.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.23.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.23.24

Ingratus est igitur tentationum uictor, qui Deo acceptum non refert quod uicerit. Et si laudem uictorię sibi arrogare non dubitet, uictus est temeraria inanis glorię cupiditate, dum-que se non lapsum fuisse gloriatur, labitur et delinquit. Vnde abhorrens ab ista iactatione sanctus propheta Dauid clamat: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Si uicisti, humilitatem conserua | et ad Dei tui miserationem refer, quod non succubueris. Quale autem uictorię huius meritum sit audi. Saluator noster tentatus uicit | discessit ab eo diabolus, accesserunt angeli et ministrabant ei. Quod pręcessit in capite, cur non speremus euenturum in membris? quandoquidem quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse memorantur. Tentationum igitur uictorem demones timebunt, angeli comitabuntur et custodient. Veruntamen non semel aut pluries uicisse proderit; usque in finem uitę producenda uictoria est, ut tandem a Domino mereamur audire: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non est autem esca neque potus regnum Dei. edemus ergo et bibemus non corporalia sed spiritalia alimenta, diuini conspectus perennem et nunquam defuturam dulcedinem | ineffabilis-que claritatis gloriam. Et hęc quidem erit militię nostrę merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
