Latin
3.24.1 to 3.24.12
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Atque is demum et uitia calcabit |et uirtute proficiet, qui quotidie Christi Domini gesta considerabit |et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem exiguo oppidulo nasci uoluit, et quidem non in hominum habitaculo, sed in pecudum stabulo, non in cunis colore diuerso picturatis auro-que linitis, sed in pręsepio ad prębenda iumentis pabula lentis uiminibus contexto. Cum-que esset Dominus omnium a seruo uoluit baptizari |ac de se ipso dixit: Filius hominis uenit, non ut ministraretur ei, sed ut ministraret. Apostolos non de stirpe nobilium, sed de piscatorum genere sibi adsciuit |et eisdem pedes lauit. Hierosolymam intraturus ueterinum animal asinam ascendit, et cum pro salute mundi mori uellet, despicatissimum mortis genus elegit, crucem. Talia ergo nobiscum sępenumero reuoluentes, nec de stirpis claritate gloriemur |nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator sit |atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen |pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus quęsitus respondit: Quid est quod me quęrebatis? nesciebatis quia in his quę Patris mei sunt, oportet me esse? hoc ideo, ut prius obedientiam pręstemus Deo, secundo autem loco parentibus obtemperemus. quibus et ipse se submiserat |teste euangelista, qui subiungens ait: Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi |et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium |et ad seruitium Deo pręstandum conuertere.