# Evangelistarium 3.24.13-28

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.24.13 to 3.24.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.24.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.24.13

Non est inquit, me dignus, qui patrem aut matrem plus quam me diligit. Ad obediendum Deo inuitat cum ait: Meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Et iterum: Non quęro uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me Patris. Et ad Patrem: Non mea uoluntas inquit, sed tua fiat. Hinc discat monachus | se non esse suę uoluntatis, sed eorum qui pręsunt monasterio. ut non quod ipse deliberat faciat, sed quod illi concesserint. A Domino discamus et patientiam. Odia Iudeorum ęquo animo tulit. quos uno uerbo omnes perdere poterat | ab his probra , maledicta, uincula, flagella, uerbera, contumelias, alapas | atque sputa sustinuit. Ab his coronari spinis, clauis in cruce configi, felle et aceto potari, lancea confodi et occidi passus est. Quin etiam iisdem qui sibi talia tam immaniter inferebant, ut ignosceretur, Patrem orauit. Si ipse iustus ab iniustis ludibrio habitus, tam impie dilaceratus uindictam non appetiit, sed dimitti eis postulauit, cur tu peccator inimicis tuis irasceris? et ad ulciscendam iniuriam exardescis, cui nulla iniuste queat irrogari, cum quotidie Domino tuo pecces? nec tantum offensę passus es, quantum delicta tua atque peccata merebantur. Quoties ergo mali aliquid patimur, protinus ad conscientiam scelerum nostrorum recurramus. et cum non immerito id nobis accidere cognouerimus, patienter toleremus | et Domini nostri exemplo pro inimicis etiam nostris oremus, pro malo reddentes bonum, pro iniuria beneficium. Sic nostra nobis remittentur peccata, et patientię uirtus pręmio maiore compensabitur, et mala quę passi sumus in nostrum commodum conuertentur. Sed eorum quoque quę benefacimus, iactantiam uitare a Domino discamus. De monte descendens mundato leproso iniunxit ne cui diceret. Cęcis etiam sanatis: Videte inquit nequis sciat. Et cum plurimos uario morborum genere laborantes curasset, ne ipsum manifestum facerent pręcepit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
