Latin
3.25.13 to 3.25.25
Marko Marulić, Evangelistarium 3.25.13-25
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si salutare quoque illos quibus nulla debetur salus, nefarium sit, quanto magis in consortium recipere? Cauenda est igitur infidelium hominum conuersatio, maxime eorum qui ita auersi sunt, ut nulla supersit spes futurę illorum conuersionis, et hoc apostolorum ipsorum exemplo, qui cum uidissent incredulos Iudeos Christum nolle recipere, ab eis discedentes aliis euangelizare Dei uerbum coepere. Itaque ne perfectis quidem conuenit ad obstinatos accessio, cum ne in docendo operam perdant, tum ne molliter blande-que alloquendo fauere illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt. Peccantem, inquit Dominus, corripe inter te et ipsum. si te non audierit adhibe alium. si neque illum audierit, dic Ecclesię. si neque Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus! Pro infideli ergo habeatur, quem peccasse omnino non poenitet |qui-que nulla correptione ad emendandum flectitur. Quod si cum tali conuersari te delectauerit, mores quoque diligere incipias necesse est. Alioquin ipsa uitę diuersitas cito uestram dirimet societatem |et ubi dissimilis intercesserit uoluntas, conuictus concors esse non poterit. In Prouerbiis dicitur: Noli esse amicus homini iracundo |neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius |et sumas scandalum animę tuę. non hoc pręcipitur, ne bene illi optes |et si poteris, facias, sed ne illo familiariter utaris. Iracundus enim is est, qui facile ac leuissima de causa irascitur. Est autem difficile semper irascenti atque insultanti non aliquando irasci |et contra furentem non indignari |et ex indignatione non peccare. Ita superbo etiam si comes fueris, arrogans elatus-que euades. testatur hoc Ecclesiasticus dicens: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicauerit superbo, induet superbiam. Cum enim hominis ingenium ad uitia magis quam ad uirtutes procliue sit, magis uerendum est, ne uir bonus malo adhęrens corrumpatur, quam sperandum ut malus emulatione boni mores emendet.