# Evangelistarium 3.25.26-37

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.25.26 to 3.25.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.26

Quamobrem Apostolus diuersis uitiis inquinatos in unum colligens ait: Si is qui frater nominatur inter uos, est fornicator | aut auarus | aut idolis seruiens | aut maledicus | aut ebriosus | aut rapax, cum huiusmodi nec cibum quidem sumite. Sciebat enim quia iuxta fornicatorem periclitetur castitas, iuxta auarum liberalitas, iuxta idolatram religio, iuxta maledicum patientia, iuxta ebriosum temperantia, iuxta rapacem alieni abstinentia | et non esse tutum probo uiro cum iniquis commorari. Ingemiscit Esaias et angitur animo uehementer, quod habitaret in medio populi labia polluta habentis | se-que ex eo labia polluisse confitetur atque foedasse. Et si sanctus propheta uiuendo inter iniquos detrimentum sentit, quis est tantę constantię, ut cum flagitiosis conuersando lapsum non timeat ? Vis nosse quia scelestis et prophanis hominibus iungi displiceat ipsi Deo? Iosaphati regis Iudę naues tempestate confractę sunt, Deo indignante | quod in sortem earum admisisset Ochoziam impiissimum Samarię regem. Id quidem hac ipsa de causa Eliezer filius Dodau de Maressa prędixerat futurum. Iterum requisitus Iosaphat noluit iungi illi, satis damno suo edoctus | uiride lignum arido applicatum simul comburi solere | et temerarium esse rursum committere, quod iam aperte intellexerat Deo non placere. Magi Christum natum pie quęrentes cum forte ad Herodem diuertissent, syderei luminis ducatum amiserunt, et tenebras patiuntur quamdiu cum illo teterrimę mentis homine manent. Facessat igitur pessimus quisque a consortio tuo, ne cum illo manendo inquineris, ne illum frustra docendo operam perdas, ne illi adhęrendo Deum offendas. Mulierum etiam conuersatio castitatis professis est uitanda. dicente in Prouerbiis Salomone: Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! Quod si multi aspectu illius, multi colloquio semel inito, multi ipsa uisę formę cogitatione irretiti sunt, nonne maius periculum imminet, ubi propius assidetur, frequentius uerba miscentur, ubi ridenti arridetur, ubi crebra congressio mutuę quoque tactionis fecit licentiam? de hoc plenius suo loco disseremus. restat uidendum cum ab his discesserimus, ad quos accedere, cum quibus nos frequentes esse nobis proderit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
