Latin
3.26.1 to 3.26.12
Marko Marulić, Evangelistarium 3.26.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Si forte ille, quo diu familiater usus es, a uia uirtutis declinauit, retrorsum abiit |et sępe admonitus redire noluerit, dimitte eum |et membrum quod te scandalizat, abscide atque a te proiice. Melius enim tibi est sine illo ingredi regnum Dei |quam cum illo mitti in gehennam. Dimitte igitur mortuos sepelire mortuos suos, tu Christum qui uita est, sequere, ut uiuas et eternę mortis expers efficiare. Quod si adhuc illi se ultro ingerunt tibi, tu auersus cum psalmista exclama: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Nisi enim a turba hominum semoti fuerimus, libere Deum contemplari nequimus. quanto magis impedimento erunt iniqui, si ab iis non fugerimus! Quorum consuetudini idem propheta se penitus renunciasse gloriatur, cum ait: Non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Ita ergo hominibus utendum est |ut pomis. donec recentia et integra permanent, grata sunt |et gustui seruantur; cum autem corrupta et marcida fuerint, proiiciuntur, quia neque gustum delectare queunt |neque odoratum. Propheta igitur malorum consortio refutato, quos aditurus, cum quibus consessurus sit, continuo declarat dicens: Lauabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Quid est istud? nisi quod idem pręcipit et ait: Cum sancto sanctus eris, et cum innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Inter innocentes autem manus lauare |est eos imitando iustitię operationibus exerceri. Altare autem Domini circumdat, qui sacramenta eius alta mente contemplatur |et cęlestium meditationum fruitur iocunditate. Sed nisi cum magis discedere curaueris ab Herode |et illos comitari, illis adhęrere studueris, quorum uitę splendor et sanctimonię claritudo tibi dux esse poterit usque ad Christum, neque manus digne lauare |neque altare Domini commode poteris amplecti.