# Evangelistarium 3.26.13-24

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.26.13 to 3.26.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.26.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.26.13

Audi ipsum ad discipulos dicentem: In quamcunque ciuitatem | aut castellum intraueritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. Denigratur enim boni uiri fama hospitio infami. honesto autem ac pudico commendabilis redditur. et quali quisque consortio gaudet, talis esse et ipse iudicatur. Optimorum similitudo morum Ionatham iunxerat Dauidi, Eliseum Elię, Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia inter se animi-que simplicitas copulauerat. Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: Si duo ex uobis consenserint super terram | de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi autem sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Porro illi in nomine Christi congregati sunt, qui pari mente atque animo Christo seruiunt | et piis orationum actionum-que obsequiis Deo famulantur. Optimi cuiusque lateri crebro adhęrens, nunquam non addisces aliquid | uel dictum sapienter | uel factum prudenter | uel obseruatum sancte. Adde quod neque pręcepta | neque exempla, quę litteris mandata legimus, ita mouent | ut sanctorum hominum uiua uox | et pręsens oris aspectus | et uitę totius tenor oculis expositus ac manifestus. Miranda siquidem plurimorum gesta audimus, nonnulla tamen quia difficilia factu ardua-que uidentur, suspenso animo accipimus, uix fidem adhibentes relationi alienę. de his autem quę oculis intuemur, quę pręsentes inspicimus, dubitare non est neque ambigere. aut cuius testimonio credemus, si nostro contenti non fuerimus? Cum igitur nihil certius esse possit | quam quod ipsi coram audiuimus | coram-que spectauimus, nihil etiam magis ad capessendas uirtutes nobis proderit | quam semper si fieri potest cum sanctissimis uiris et colloqui et conuersari.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
