# Evangelistarium 3.29.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.29.1 to 3.29.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.29.1

Vidit et Salomon quantum periculi in diuitiis esset, et precatus est Deum dicens: Mendicitatem et diuitias ne dederis mihi | tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? aut egestate compulsus furer et periurem nomen domini mei. Sed quoniam supra modum locupletatus fuit, in id quod timebat incidit. Diuitiarum copia delinitus uoluptatibus seruiuit, mulierum quas adamauerat, diis templa posuit. Et si uir alioqui sapientissimus sic insaniuit, quis confidit continentem se fore, si diuitiis affluere sibi contigerit? Diuitię luxum pariunt, luxuria turpis libidinis est mater, turpem autem libidinem dementia comitatur. Diues pręterea ad inferendam iniuriam promptus est, ad tolerandam impatiens, inanis glorię cupidus, ęqualibus inuidens, humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus. Capta Hierosolyma Nabuchodonosor Caldeorum rex omnia transtulisse Babylonem dicitur, solos pauperes reliquisse. ne ignores paupertatem etiam inter hostes quandoque manere illęsam | nec frustra esse dictum: Pauperes fiducialiter requiescent. Idem submissius supplicant et efficacius exaudiuntur. iuxta illud: Deprecatio pauperis usque ad aures perueniet. et illud in psalmo: Exaudiuit pauperes Dominus, et uinctos suos non despexit. Quorum autem exauditur oratio, iis pro breui inopia ęterna tribuitur beatitudo, dicente Domino: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. et: Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. de diuitibus uero e contrario est dictum, quod facilius transibit camellus per foramen acus, quam diues ascendet ad regnum cęlorum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
