Latin
3.29.13 to 3.29.23
Marko Marulić, Evangelistarium 3.29.13-23
Unproofread scanNot analysed yet
Cui sententię et illud Euangelicum congruit: Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes. Quid enim illo homine magis uanum, qui diuitiis, quas mox uita decedens relinquere cogitur, diu se fruiturum sperauit? aut quid felicius illo, cui pro terrenorum contemptu bona compensantur cęlestia? Ideo piissimus Tobias filium consolabatur dicens: Noli timere, fili mi |pauperem quidem uitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum |et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene. Melius est igitur (ut psalmista ait) modicum iusto super diuitias peccatorum multas. et Salomon in Prouerbiis: Melius est parum cum timore Domini |quam thesauri magni et insatiabiles. Nam qui in humilitate sanctam colit paupertatem, postea in paradisum translatus exaltatur in gloria. Quoniam Deus suscitat a terra inopem |et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. hoc Propheta in psalmo ait, quod in alio affirmat dicens: Iudicabit Dominus pauperes populi |et saluos faciet filios pauperum |parcet inquit pauperi et inopi, et animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que apparebit. Simulata sanctitas aurum adulterinum est, exterius quidem preciosum apparens, intus uilissimum existens |cum frangitur tunc manifestum fit quale fuerit, et inter rudia ęramenta despectum abiicitur. Qui uero nihil dolose, nihil ficte agunt, sed libenti animo sua omnia relinquunt, ut pauperes pauperem sequantur Christum, hi apostolicę beatitudinis atque dignitatis consortes efficiuntur |et ab ipso Domino simul audiunt: Amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. et omnis qui reliquerit domum |uel fratres |aut sorores |aut patrem |aut matrem |aut uxorem |aut filios |aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet |et uitam ęternam possidebit.