# Evangelistarium 3.30.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 3.30.1 to 3.30.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.1

Veruntamen nequis Ananię et Saphirę uano abductus timore ne sibi necessaria desint, si relictis omnibus Christum sequi uoluerit | partem-que reseruare in animo habuerit, audiat ipsum dicentem: Nolite soliciti esse dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quibus operiemur? hęc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater uester, quia his omnibus indigetis. quęrite ergo primum regnum Dei | et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis. Hoc ueterum nouorum-que nobis euenta confirmant. Israheliticus populus cum esuriret, manna de cęlo nutritus est, cum sitiret, aquam de petra repente manantem bibit. Agar cum puero eiecta in solitudine angeli indicio ne siti periret, aquam inuenit. Sansoni sitienti de maxillę asinę molari aqua effluxit. Elias cum hominum subsidia non haberet, a coruis pascitur. et uiduę quę se filios-que suos defraudans panem prophetę porrexerat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus. Idem propheta, qui fuit Elias Thesbites, cum Iezabelem fugeret | et fame siti-que fatigatus mori optaret, somno experrectus reperit ad caput subcinericium panem et uas aquę, et refocillatus est. Idem uiginti panibus ordeaceis centum uiros Deo pręstante satiauit, ita ut etiam superesset. Daniel morti addictus, et in lacu leonum conclusus allato mirabiliter prandio reficitur | et inter ferocissimas bestias manet securus. Dominus noster Iesus Christus, sine quo factum est nihil, quinque panibus et duobus pisciculis in deserto quinque milia uirorum exceptis mulieribus ac paruulis reddidit saturata, et reliquię collectę duodecim cophinos impleuerunt. Iterum pari miraculo quatuor milia hominum pręter paruulos et mulieres panibus tantum septem memoratur satiasse | fecisse-que ut satiatis septem fragmentorum sportę superessent. Discipulos ergo inter nauigandum anxios quod panes ferre secum obliti essent, iusta correptione incessuit dicens: Quid cogitatis inter uos modicę fidei, quia panes non habetis? nondum intelligitis neque recordamini quinque panum et quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? neque septem panum et quatuor milium hominum et quot sportas sumpsistis?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
