# Evangelistarium 4.01.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.01.1 to 4.01.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.1

Quę ad fidei spei-que uirtutem magis pertinere arbitror, hactenus dicta sunt. Restat ut charitatis quoque officia Deo adiuuante exponamus. eas-que simul partes tractemus, quę illi congruere uidebuntur, bonis mala more nostro conferendo. ut legentes, et quid sequendum sit | et quid uitandum discant. Diliges, inquit Saluator, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic. Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę. Maxima igitur charitas est, quam Deo debemus; huic propinqua, qua homines prosequendi sunt. Deum ex toto corde tunc diligimus, cum nihil eius dilectioni ęquamus, sed quęcunque nobis chara sunt, secundo loco habemus. quod nisi pręstabimus, Deo frui non poterimus. Ait enim: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium aut filiam plus quam me | non est me dignus. Ex tota autem anima Deum diligimus, cum ne uitę quidem nostrę parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hoc quidem sancti pręstiterunt martyres, qui temporalem uitam pro Christo offerentes | accipere meruerunt ęternam. Ex tota uero mente Deum diligimus, quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę uel animo uoluimus | uel opere implemus, ad ipsius cultum atque honorem dirigimus. nec quicquam omittimus, quantum in nobis est, quod ad eius dilectionem referri possit. Diligamus ergo Dominum Deum nostrum toto corde , nequid illo charius habeamus; tota anima ne pro illius nomine corporis tormenta mortem-que ipsam, si casus inciderit, quicquam formidemus; tota mente, ut omnis nostra cogitatio omnis-que actio ad unum finem tendant, placendi uidelicet Deo | eius-que conspectu perpetuo perenniter-que fruendi.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
