# Evangelistarium 4.06.16-26

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.06.16 to 4.06.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.16

Eorum rete plenum magnis piscibus, id est eorum concordia uirtutibus perfectionis referta non scinditur. eorum pacis tunica inconsutilis, quam a Christo acceperunt, non diuiditur, neque scissuras patitur rixarum | nec tineas inuidię sustinet, sed Domini pręsidio munita inuiolata illęsa-que perdurat. tunc felicius et sine fine duratura, cum de terris transferuntur in cęlum. ut qui pacifici fuerant, filii Del fiant et uocentur. Ad pacem istam capessendam Corinthios hortatur Apostolus dicens: Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes | et non sint in uobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu | et in eadem scientia. Plurimi sane hoc faciendum esse ostendit, dum cum tanta exigit obsecratione | et dum adiurat per nomen, quod est super omne nomen, testatur fidelibus maxime necessariam esse pacem atque concordiam. Quod aperte declarat, ubi ad Hebreos scribens ait: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum. Nequis pręterea generis conditione alteri se pręferens dissidium concitet, In uno spiritu omnes nos inquit, in unum corpus baptizati sumus, siue Iudei siue gentiles, siue serui siue liberi | et omnes in uno spiritu potati sumus. Intantum autem Dominus fidelium suorum pace delectatur, ut in salutationibus quoque pacem offerri iubeat dicens: Intrantes domum salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et ipsemet post resurrectionem suam apparens Discipulis: Pax uobis, inquit. Et in cęlum ascensurus: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. Quin etiam tunc in carne nasci uoluit, cum terrarum orbis cessantibus bellis pacem agitaret, quando gladii iuxta Esaię uaticinium | mutati sunt in uomeres | et lanceę in falces, quando angelorum uox audita est | de cęlo canentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Ob hoc equidem reor ipsum Christum ab Apostolo significatum, cum in fine epistolę ad Romanos dixit: Deus autem pacis sit cum omnibus uobis amen.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
