Latin
4.07.14 to 4.07.25
Marko Marulić, Evangelistarium 4.07.14-25
Unproofread scanNot analysed yet
Diuertimus a malo, cum carnalibus blanditiis non acquiescimus. facimus bonum, cum iussis pręceptis-que paremus diuinis. Pacem inquirimus, cum carnis petulantiam ieiuniis, uigiliis, laboribus domando compescimus. Et quoties in hac contentione obnixe ac perseueranter stamus, pacem illam quę cum Deo est sequimur |et eam quę cum concupiscentiis est refutamus. Pellantur igitur ab animo uitia, ut locus uirtutibus detur; dominetur spiritus, ut spiritui subiecta obediat caro, ut pacem quę omnem sensum superat, quę omnibus pręferenda est diuitiis, assequi mereamur. pacem, quę nos Deo conciliat, angelis ęquat, sanctis copulat |et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus animus habeat. Qui quidem sensus non nisi superati quiescunt. certare autem nolenti dominantur. Repugnandum est igitur illis |et si fluxa fragilia-que proposuerint, ad ea quę ęterna sunt dirigantur. Si uisus prouocat ut comptam uideas mulierem |et in choreis lasciuientes cernas iuuenes, auerte oculos tuos. ne quod diutius consyderauerint, facilius concupiscant. Tuas etiam aures sepi spinis |et linguam nequam noli audire. neque amatoriis obscoenis-que cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret |et per blanditias infusum animam feriat. Odoramenta quoque muliebrem mollitiem prę se ferentia fuge |quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e contrario recole |Ioannis locustas et mel siluestre et sicerę uini-que abstinentiam |et panes ordeaceos apostolorum, quibus Dominus turbam satiauit in deserto. Obiice et multorum qui in solitudine Christo seruierunt, crudas herbas atque radices |uel siluestrium arborum fructus et frigidę aquę pocula.