Latin
4.08.1 to 4.08.11
Marko Marulić, Evangelistarium 4.08.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Multiplex animus et fraudulenta simulatione imbutus pacem prę se ferre uidetur, et ex insidiis incautos aggredi parat. Blando uultu delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset |nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum comitatu uenit |et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus |nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat |inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit |oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit. pręter decem, quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit. quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant. Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum. Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon, intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem |et muros quos obsidione capere non poterat, fraude intercepit dirui-que iussit. Sic et Alchimus pacem Assideis iureiurando firmatam cum dedisset, sexaginta ex eis die uno interimi fecit. Et Triphon, Antiochi regis adolescentis exercitus pręfectus, primo Ionathan, regis amicum, simulatę beniuolentię blanditiis illectum interfecit, deinde regem ipsum. atque hac tanta usus perfidia Asię regnum possedit. Et Ptolemeus, Abobi filius, Simonem liberos-que eius Mathatiam et Iudam ad Hiericuntem in arce Doch inuitatos |et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit.